Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
135/708 (page 99)
![fieri. AJias enim non assequor qui fiat ut in eodem coeli tractu dum unum aliquod oppidum Peste gravissime affligi- tur, aliud non longe dissitum, omnem commercii necessitu- dinem cum loco contagioso caute inhibendo, prorsus immune se praestiterit; quemadmodum non ante multos annos [sc. 1656.] Pesti per universam fere Italiam immaniter grassanti Magni Ducis [Ferdinandi II.] cura atque prudentia aditum in Hetrmdae fines penitus interclusith [8.] Primus insultus rigorem ac horrorem, quemadmodum et febrium iutei’mittentium accessiones, fere perpetuum habet comitem. Mox vomitus enormes, dolor circa cordis regionem ac si torculari premerentur. Febris ardens usitata symptoma- tum crvvBpofif} stipata, indesinenter aegros divexant, donec aut mors ipsa, aut benigna bubonis vel parotidis eruptio, quae materiam morbificam foras ablegat, eos ab luctuosis- simo discrimine liberet. Rarius quidem accidit ut citra ullam Febris praesensionem ingruat, ac homines de improviso e medio tollat, maculis purpiu’eis, praesentanei interitus nuntiis, etiam dum iii foro versantm’, erumpentibus. Quae repentina exanimatio (quod animadversione dignum,) nisi in Pestis admodum funestae exordio vix contingit; remittente ac refracta jam lue, aut in annis in quibus non existit popu- laris, nunquam observata est. Fit etiam nonnunquam ut tumores prorumpant, nec Febre nec graviore aliquo sympto- mate praegresso; quanquam suspicor rigorem et horrorem leriusculum ac minus perceptibilem semper praecessisse. Quibus autem hoc obtingit, iis integrum est per publicas plateas pro libitu'^ obambulare, ac communia vitae munia, sanorum more, spreta omni regiminis cura, obire. Febris Pestil. & Pestis Annorum ’65, ’66. Nec Pestis epidemica erit nisi accedente idonea aeris dia- thesi. Modus in- vadendi describi- tur. Repentina exanima- tio, nisi in Pestis ad- modum fimestae exordio, vix contin- git. Quibus tu- mores sine Febre et gravi ali- quo symp- tomate prorum- punt, ii nullaegent curatione. [9.] Caeterum quod ad morbi essentiam spectat, eam Morborum enucleate definire in me non suscipio. Nec fortasse horni- perinde ac nibus cordatioribus rem minus importunam ille facere vide- animalium bitur, qui a me postularit quid hanc aut illam aegritudinis nos^ktmit speciem constituat, quam ego etiam facerem, si ab illo idem de equo (verbi causa,) inter animalia, vel de betonica inter stirpes vicissim sciscitai'er. Nimirum certissimis ubique legibus, ac artificio sibi soli intellecto, rerum omnium generationes Nattrra parens exequitur; quaeque uspiam e causarum gre- ' Vide Galhizzi, Islor. dei Grandite. ^ libilit^ Sic Syd., melius edd, recent. di Toscana Sfc. vii. G. t. iv. p. 122. luhito.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0135.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)