Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
138/708 (page 102)
![Febris Pestil. & Pestis Annorum ’65, ’66. Alexi phar- maca alia- que calidi- ora medi- camenta per acci- dens tan- tum pro- sunt, sc. quatenus diaphore- tica sunt. Vinum li- beralius haustum et antidota fortiora complures verisimili- ter in Pes- tem prae- cijiitarunt. eorum ac rheumatismo laborantium sanguinem plane aemu- latur; adustam anthracum faciem^ pyrotici actualis impres- sioni non absimilem; necnon bnbones ipsos, qui inflamma- tionem aeque solenniter excipiunt ac eandem alii cujuscun- que generis tiunores consequi solent, uti et inflammationes pleraeque omnes in abscessum terminantur. Quin et anni tempestas qua epidemica Pestis ut plurimum exoritm’, ad hanc rem symbolum suum conferre videtur; eodem enim tempore (nimirum quod inter vernum aestivumque medium est,) pleuritides, anginae, aliaeque inflammati sanguinis affectiones populariter ingruere consueverunt; quemadmo- dum etiam nunquam frequentiores mihi visae sunt quam per aliquot septimanas quae nuperae Pestis Londinensis exortum antecesserunt. Nec vero nullius est momenti illum ipsum annum, tot milhum strage funestum, alioquin mitissimum ac saluberrimum extitisse; omnesque qui a Peste immunes perstiterunt nunquam meliori valetudine usos fuisse : quin et eos qui ab eadem convaluissent, cachexiae aliisque affecti- bus a residua priorum morborum labe provenire solitis, non magis obnoxios deinceps vixisse. Quibus accedit quod et quan- taecunque latitudinis apostemata et carbuncuh, postquam in- flammatae particulae una cum sanie decessissent, chirui’gicis auxiliis, iisque non admodum conquisitis, facile sanata fuerint. [17.] Verum perquirat hic fortasse ahquis, si Pestis in inflammatione quadam consistat, qui fiat ut medicamenta calidioris censns, qualia sunt alexipharmaca prope omnia, tum ad hujusce affectus therapeiam, quam prophylaxin, tanto cum fructu usurpentur ? Cui respondeo, illa dnntaxat per accidens auxilium praestare, nempe diaphoreseos, quam sus- citant, beneficio; qno particulae sanguinis inflammatae dif- flantur atque exterminantur. Quod si forte exhibita sudores commovere non valeant, (nt persaepe accidit,) mox sanguinis incendium, ab addititio calore magis efieratum, eorum noxam palam proclamat. Prophylaxin ut verbo attingam, non sum nescius etiam ad illam antidotahum calidorum usum passim depraedicari; at quo emolumento, adhuc probandum restat. Imo vinum liberius ingurgitatum, aliaque fortiora praeservativa statis horis dietim assumpta, complures, qui alias salvi intactique verisimiliter permansissent, in hunc effectnm conjecerunt.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0138.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)