Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
139/708 (page 103)
![[18.] Quod ad harum Febrium therapeiam attinet, erunt fortasse qui me temeritatis atque arrogantiae eo nomine in- simulabunt, quod ab Urbe, dum nupera Pestis grassaretur, maximam paiiiem complimium milliarium intervallo semotus, adeoque observationum copia minus instructus, de bac re tamen disserere sustineam. Verum cum Medicis Ulis longe peritioribus, quibus per totum calamitosae luis decursum inter media pericula et mille mortis imagines commorandi animus ac fiducia non defuisset, tamen ea quae crebriori usu de bujusce morbi ingenio annotassent, in lucem edendi voluntas hactenus defuit; mitiorem (uti spero,) de consilio meo sententiam laturi sunt omnes boni, quod meam de tru- culentissimo aftectu sententiam (paucis quidem, sed propiris observationibus superstructam,) in medium expromam. [19.] Ac primus quidem locus indicationibus curativis debetur; quae eo in universum dnigendae sunt, aut ut Naturae ductum in exterminando morbo accurate sequentes eidem subsidiariam porrigamus manum; aut ut, methodo qua Natura in intestino hoc hoste debellando uti solet, minime fidentes, diversam ac tutiorem ex nostro penu atque artificio rice illius substituamus. Nisi forte hic aliquis re- gerat, rem etiam satis feliciter per pestifuga alexiteriai geri posse, quorum ingentem apud practicos copiam reperire est. Verum enimvero annon auxihum quod praestant hujusmodi medicamenta potius manifestae ipsorum facultati qua sudores affatim proliciendo simul materiae morbificae exitum aperiant, quam occultae cuidam indoli qua a Natura ad Pestilentis malignitatis™ labem delendam donata fuerint, referri debeat, magnam atque ancipitem habet disceptationem. [20.] Nec de hisce tantummodo, sed et de aliorum morborum alexite- riis dubitare fas est, utrum evacuationem aliquam sollicitando, potius quam virtute quadam specifica, aegrotantibus non suc- currant. Qui enim (verbi gratia,) in lue venerea vel mercmdum vel salsaparillam veneni in isto morbo reperti alexipharmaca objiciat, adducenda sunt ei curationum exempla, in quibus ille sine sputo aut secessu, haec vero sine sudoris suscitatione, sanitatem ahquando restituerit; quod ego quidem credo ei admodum difficile futurum. Mihi autem verisimile est. Febris Pestil. & Pestis Annorum ’65, 06. In curanda Peste, aut Naturae succuiTe- mus ejus- dem duc- tum se- quendo, aut metho- dum tutio- rem ab ejus methodo diversam substituen- do. Alexi teria tam in hoc quam aliis morbis omnibus, evacuatio- nem poti- us sollici- tando, quam vir- tute aliqua specifica prodesse videntur. ‘ nlexH.'\ Sic Syd., melius autem alexet., sc. h\f^r\Ti)pioi/. malignitathl (uti loqui ainaiil,) add. ed. ’68-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0139.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)