Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
140/708 (page 104)
![Febris Pestil. & Pestis Annorum ’G5, ’66. Pestis per abscessus in emunc- toriis, Fe- bris Pesti- lens per diaphore- sin max- ime ex Na- turae lege solvi vide- tur. Diversa itaque his morbis me- dendi ratio adhibenda est. Sudores in Peste exci- tati non- nunquam fmiesti. peculiare Pestis remedium, propriumque ipsius perniciei alex- iterium, adhuc in Naturae sinu abditum delitescere, nec eandem nisi ratione quadam mechanica tolli posse. [21.] Quocirca ut intentionem illam priorem paulo ple- nius expendamus, quae eo spectat ut Naturae in materiae morhificae exterminatione suo more et modo auxilium sup- peditetur : advertendum venit quod in vera Peste Natura (dum neque sponte sua aberrat, neque vi aliqua transversim agitur,) per abscessum aliquem in emunctoriis erumpentem, unde materiae exitus patescit, negotium suum exequitur; atqui in Febre, quam Pestilentem nuncupamus, mediante diaphoresi per universam corporis supeidiciem idem efldcitur. Unde coUigere est, pro diversa quam Natura in utroque morbo praemonstrat via ac ordine, etiam diversam medendi rationem institui debere. Nimirum siquis materiam verae Pestis ope sudoris amoliri satagat, is diversa a Natura via insistit, utpote quae id per apostemata molitur •, contra vero, qui alias quam per sudores Febris Pestilentis materiam eliminare tentat, is cursum instituit cum Natm’ae ductu ac poirfi nequaquam convenientem. [22.] Caeterum in Peste vera, quonam idoneo ac certo remediorum genere natm’alis morbificae materiae ejectio, id est, apostematum eruptio, pro- moveri possit, nondum constat; nisi quis forte victum corro- borantem atque eardiaca ad illud conferre posse existimet; quae tamen multum dubitarem ne aegrum, jamjam plus aequo calescentem, in majorem aestum conjiciant. Certe sudores in hoc casu frustra esse compertissimum habeo; quanquam haud inficior, post magnos sudores ad trium quatuorve horarum spatium productos ac deinde abruptos, tumorem se in conspectum dare, quem ego a sudore proficisci minime arbitror; utpote quo vigente nullum appareat eruptionis indicium, finito quidem, veluti per accidens con- sequatur ; nimirum cum jam aliquam sarcinae partem, quae Naturam plus satis gravabat, sudores abstuleidnt, ac corpus a cardiacis ad diaphoresin suscitandam propinatis vehementius incalescat. Verum quam fallax et infida sit haec peccantis materiae per apostemata a sudoribus foras evocata'^ extermi- natio, testor funestos eorum exitus qui boc modo tractati fuerunt, e quibus vix tertius quisqixe (ut modestissime dicam,) ” evoca((t\ sic edd. ’()8, '76, —catae ed. '85.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0140.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)