Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
144/708 (page 108)
![Febius Pestil. & Pestis Annorum ’65, ’66. Confirma- tur idem historia admiranda et irrefra- gabili hic apud no- stros. Pestilentis fermenti per 5ia(p6- p7)(nv dissi- patio eva- cuationi per venae- sectionem quo no- mine ante- ferenda. Quibus illa urget- ur difficul- tatibus. nostra Britannia ante aliquot annos gestae historiam oppido raram ae a proposito nostro non alienam hic loci apponere. [29.] Cum inter caeteras Belli Civilis calamitates quae hanc patriam nostram miserrime afflixerunt. Pestis etiam multis in locis grassaretur, ac forte in Castrum Dunstar (quod in provincia Sommertonensi situm est,) aliunde invecta, aliquot praesidiariis cum macularum efflorescentia derepente exanimatis, complures etiam alios corripuisset; Chirurgus qui- dam, qui a longa in regionibus exteris peregrinatione redux tunc temporis stipendia inter ahos faciebat, a praesidii Prae- fecto enixe rogat ut sibi liceret commilitonibus suis trucu- lento morbo correptis pro virili succuiTere; quo annuente, singulis aegris statim a primo morbi insultu, atque nullo adhuc tumore conspicuo, sanguinem ingenti copia detraxit donec pedibus deficere inciperent, nam stantibus ac sub dio vena pertusa est, nec aderant vascula quae cruoris in terram effluentis mensuram definirent. Hoc facto, eos in tuguriola sua ad decumbendum dimisit: et quanquam a phlebotomia nullum omnino remedium adhibuit, tamen ex coraplmfimis iis quos hoc modo tractasset (mirum dictu,) ne unus quidem desideratus est. Vir nobihssimus juxta ac morum probitate atque fide spectabihs, Franciscus Windham, Mihtum Tribunus, ac praedicti Castri tunc temporis Praefectus, mihi haec retulit, et etiamnum in vms est, pro ea qua est humani- tate rei gestae veritatem cuilibet dubitanti confirmaturus. Quid mihimet ipsi circa hanc rem singulare ac memoratu dignum aliquando observare contigit. Lector inferius accipiet, ubi pauca ea, quae desaeviente nupera Peste Londineusi a me nsu atque experientia annotata fuerunt, inferius [§ 36 sq.] ostendam. [30.] Hujusce autem praxeos utilitatem etsi non mente tantum ac judicio assequor, verum etiam reipsa atque editis experimentis dudum exploravi, tamen Pestilentis fermenti per diaphoresin dissipatio prae ejusdem per venae-sectionem evacuatione mihi multis nominibus aividet; utpote quae nec aegrorum vires aeque prosternat, nec Medicum infamiae peri- culo objiciat. Atqui et haec difflcultatibus suis non A'^acat; infimo enim multis, ac praesertim calidioris temperamenti juvenibus, sudores aegifius proliciuntur; cujusmodi aegrotos, quo hydroticis fortioribus ac cumulatiori tegumentorum pon-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0144.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)